Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/392

From GATE
This page has been proofread
TETRAGONUM.

Describendum igitur sit Tetragonum seu Quadratum Munimentum minus; sic age.
I. Describe quadratum, cum suis diametris productis extra latera quadrati. Latus unum BB quintiseca, fitque una quinta BD pro Collo, tres quintae DD pro Cortina. Ex diametro producto sume BF aequalera duabus quintis lateris BB, & junge FD.
II. Ex C erige normales occurrentes ipsis FD in F. Eunt DE Alae, FE Facies propugnaculorum. In hac constructione A la DE erit una quarta Cortinae; Facies FE una secunda lateris BB. Cortina Alas non habet, quia necessariae non sunt, ob causam postea dicendam.

PENTAGONUM.

Describendum sit iterum Pentagonum seu Quinquangulare minus; sic operare.
I. Describe Pentagonum cum suis diametris, & unum latus quintiseca, eritque una quinta Collum DB. Ala quoque propugnaculi DE erit una quinta normaliter ex D erecta; & tres quintae dabunt Cortinam DD.
II. Cortinam DD quintiseca; & quatuor quintae ipsius dabunt Capitalem BF; rectae vero EF dabunt Facies propugnaculi. Eodem modo in orbem operare.

HEXAGONUM.

Si Castellum minus Hexagonum volueris, eodem modo operare ut in Tetragono, eo solum mutato, quod pro linea Capitali BE sumi debeant duae tertiae Cortinae DD.

Annotationes.

I. In hisce minoribus Munimentis illud universim observa, ut latus Figurae non sit minus 120 pedibus; alioquin enim minus angusta esset Defensio.
II. Inter haec minora Munimenta maximus usus est Quadrati, rarior Pentagoni, rarissimus Hexagoni integri. Dimidium tamen aequaliendo fluminibus & pontibus custodiendis adbibetur.