Page:FC 1042.djvu/316

From GATE
Revision as of 09:35, 11 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 150v



ex desuetione actuum perduntur affectus, etc. desuescunt ab actuali paupertate, et[1] mendicitate, caeterisque sanctis actibus Crucis Christi facile perdunt affectus ipsos ad tales actus exercendos. Orandus est[2] autem igitur Jesus Christus Crucifixus, ut per nulla exercitia dimoueamur, aut retrahamur, sed nec retardemur ab eo cursu, quo debemus semper ferri ad crucem ipsius, uel[3] ad mortem Domini Nostri Jesu Christi[4]. Quisquis enim huc huc fertur[5], et ad ueram uitam, et ad ueram resurrectionem, et ad salutem fertur[6] difficilis uia amatoris uitae spritualis, etc. Amatores autem uitae huius temporalis difficiles uias et periculosas sequuntur, etc.[7]

In festo sanctae Emerentianae Virginis, causam cognoui quamobrem debeat anima mea benedicere Dominum suum Jesum Christum[8], qui illam Martirem, et virginem cathecumenam adhuc ad se tali die traxit, cuius[9] praecibus puto factum esse, ut senserim magnam, et multam deuotionem, tam in

_______________

  1. et] ac MF
  2. est] om. MF
  3. uel] et MF
  4. Domini ... Christi] Jesu Xpi. Domini nostri MF
  5. fertur] add. ad salutem fertur MF
  6. et ... fertur] om. MF
  7. etc.] om. MF
  8. Dominum ... Christum] Domino suo Jesu Xpo. MF
  9. cuius] Eius MF