Page:FC 1042.djvu/301

From GATE
Revision as of 09:38, 4 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 143r



quod oculos eius offendat, in timore itaque semper erit, et in desiderio ut omnia sint decentia et bene praeparata. Juxta hanc similitudinem petimus[1] intercessionem Patriarcharum[2] ut possimus parare uiam[3] Domini tamquam[4] praecursores Christi. Quinto[5] oportet illum seruum promptum esse ad sequendum[6] curiam quocumque ierit, nos igitur, iuxta formam Apostolorum quaeremus gratiam sequendi Dominum nostrum secundum eius beneplacitum. Sesta[7] conditio serui aulici est ut sit attentissimus ad singula uerba Domini sui, iuxta quod petimus[8] intercessionem discipulorum ut esse possimus ueri discipuli Christi, attentique ipsius et sanctorum omnium auditores. Septima[9] conditio in eo est, ut talis seruus semper caueat, ne quem ex omnibus, qui in Aula uiuunt offendat, quinimo[10] modis omnibus[11] studeat esse utilis, nulli

_______________

  1. petimus] petemus MF
  2. Patriarcharum] add. et prophetarum MF
  3. uiam] omnes uias MF
  4. tamquam] add. boni MF
  5. Quinto] 5.o MF
  6. ad sequendum] ut sequatur MF
  7. Sesta] 6.a MF
  8. petimus] petemus MF
  9. Septima] 7.a MF
  10. quinimo] quin potius MF
  11. modis omnibus] omnibus modis MF