Page:FC 1042.djvu/295

From GATE
Revision as of 10:19, 1 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 140r



Deum nolle sibi dare, uult enim dare fidem unicuique sed non extra Ecclesiam uiuere uolenti, ubi non est salus, neque uita, neque uera resurrectio. Multiplices sensus et uaria dona gratiarum habet quilibet fidelis et Catholicus Christianus quorum omnium et[1] singulorum rationes, et scripturas aut uerba sacra quibus nituntur[2], si per se quaeretur[3], et[4] per se iudicare uellet, uaria detrimenta pateretur. Eua magnum donum gratiae ad credendum uerba[5] praecepti Dei, per uerbum Adami sibi factum[6] acceperat, sed statim audita[7] quaestione[8] cur praecepisset Deus, etc. Deum[9] in qua[10] ipsa quaerit rationes praecepti ad credendum ei, qui nec aedificari, nec aedificare poterat (sicut sunt plerique omnes haeretici) ipsa donum fidei perdidit, quo effuso facile fuit eam decipi, et persuadere[11]

_______________

  1. et] om. MF
  2. nituntur] innitantur MF
  3. quaeretur] quaereret MF
  4. et] add. quaerendo MF
  5. uerba] uerbo MF
  6. factum] facto MF
  7. audita] add. cum intentione MF
  8. quaestione] add. serpentis, qua quaerebatur MF
  9. Deum] dum MF
  10. in qua] inquam MF
  11. persuadere] persuaderi MF