Page:FC 1042.djvu/294

From GATE
Revision as of 10:00, 30 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 139v



deprehendunt[1] se uel iam perdidisse uel cepisse[2] perdere fidem, quam habuerunt[3] tunc ipsi dicunt quaerendum[4] esse[5] a Deo, et quaerendum iudicium ad bene iudicandum per se ipsum de Scripturis et caeteris, fidem enim esse donum Dei et non omnium esse fidem, et similia dicunt[6] quae uerissima quidem sunt, sed quae in hanc partem, aut in hoc[7] dubium[8], ad aedificationem non ideo ueniunt. Hic enim conueniebat potius agnouisse haec dona posse ab unoquoque sponte deperdi, et amitti, qui igitur sponte sua[9] fidem amittit[10], quam debuertat[11] quandiu erat adiuratus in uerba, et in sensus Ecclesiae catholicae et Christianae[12] eorum[13] abiurauerat catholicos doctores, is mirari non debet dum uidet se alijs uijs quae sunt secundum proprium judicium, quaerere fidem et non inuenire nec debet accusare[14]

_______________

  1. deprehendunt] deprehendit MF
  2. cepisse] sensim MF
  3. habuerunt] habuerat MF
  4. quaerendum] quaerendam MF
  5. esse] add. fidem MF
  6. dicunt] om. MF
  7. hoc] hunc MF
  8. dubium] locum MF
  9. sponte sua] sua sponte MF
  10. fidem amittit] amisit fidem MF
  11. debuertat] habuerat MF
  12. et Christianae] om. MF
  13. eorum] nec MF
  14. accusar] causari MF