Page:FC 1042.djvu/271

From GATE
Revision as of 10:36, 19 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 128r



mihi Dominus spiritum, in quo et per quem me totum referrem, et ordinarem ad unumquodque tale bonum opus imitando illum, qui unicuique totus conceptus est[1], et unicuique natus, et conceptus[2]. Hic[3] in spiritu debemus[4] uiuere reliquum uitae nostrae, et agere omnia in usum Proximi nostri, et ad laudem Dei; sufficit enim et nimium est, praeteritum tempus nostrum, ad hoc ut nobis nostrisque commodis temporalibus uixerimus[5], quasi nobis solis essemus nati.

Nota quod tria occurrebant ad nostram corporalem natiuitatem, primum quidem materia illa sanguinum, ex quo[6] sumus, secundo[7], uoluntas carnalis, et concupiscentia parentum gignentium, tertium erat[8] intentio, atque alia uoluntas parentum, qui uolunt Filios suos tandem esse

_______________

  1. est] esset MF
  2. conceptus] mortuus et add. etc. MF
  3. Hic] Sic MF
  4. debemus] add. uelle MF
  5. ] add. et ita uixerimus MF
  6. quo] qua MF
  7. secundo] secundum MF
  8. erat] erant MF