Page:FC 1042.djvu/268

From GATE
Revision as of 08:49, 17 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 126v



sentimentum[1] in nos[2] renouari possit, id est, subiectum ipsum, et ornatus, diminutioque imperiectionum, utinam renouetur ipsum esse, ipsum uiuere, ipsum sentire, ipsum denique posse, deinde et qualitates, et quaecunque sancta accidentia ipsi subiecto ad aeternam, et coelestem uitam necessaria[3], ac[4] Deo placentia.

Eodem tempore, id est, festi Conceptionis ego etiam[5] hoc unum notaui circa lectiones meas, me uidelicet esse quodam modo magis lucidum in me, et quasi ex parte quadam eductum ex mea propria, et natiua confusione, et indistinctione. Memoriam quoque capacem magis[6] et retinentem[7], me non ita, ut alias solebam turbari. Utinam sint initia ad hoc bonum, ut tandem aliquando exire possim ex meis tenebris[8] ad lumen illud inaccessibile ex profundo

_______________

  1. sentimentum] om. MF
  2. nos] nobis MF
  3. necessaria] add. sunt MF
  4. ac] et MF
  5. etiam] et MF
  6. capacem magis] magis capacem MF
  7. retinentem] add. [etj MF
  8. tenebris] membris MF