Page:FC 1042.djvu/237

From GATE
Revision as of 11:07, 1 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 111r



Quarta est eorum qui sunt condemnati ad poenas infernales qui sine remedio omnibus bonis[1] pessime habent, et infernum[2] habebunt. Quinta est eorum qui sunt in hoc mundo quique[a] inter spem uitae coelestis, et metum uitae infernalis ambulant, qui in se ipsis et saluari et damnari possunt[3], alterum ex se alterum uero ex gratia Dei, quae tamen[4] in nobis est, et tam nostra est ac[5] melius quam ulla propria uoluntas nostra considerando igitur istas congregationes quinque ego sensi uarios affectus et maxime circa animas quae sunt in Purgatorio, et circa eos qui adhuc superstites[6] sunt in hoc saeculo hic quoque ego[7] sensi magna desideria ad hoc ut sancti orarent pro nobis[8] tam multa possunt in gloria sua.
_______________

  1. quique] quiquae cod.

_______________

  1. bonis] modis MF
  2. infernum] in aeternum MF
  3. et saluari ... possunt] remedia habent et in seipsis habent ut damnari possint MF
  4. tamen] tam MF
  5. ac] aut MF
  6. superstites] susperstites MF [p. 578]
  7. ego] om. MF
  8. nobis] add. qui MF