Page:FC 1042.djvu/211

From GATE
Revision as of 12:24, 30 September 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 98r



Dicebam ergo: oratio pro populo. O Domine Iesu Christe quis recognouit bonitatem tuam qua factum est ut hic essent tam multa bona temporalia, et[1] hic tamdiu manserit[2] sacramento[3] Eucharistiae caeteraque sacramenta, et ritus et uerba[4] doctrinae christianae parce Domine, quod haec non hic cogitantur, quod non petuntur quod ignorantur parce quod animae purgandorum non sunt in memoria istorum prout egent conserua Domine huic populo haec omnia bona, nec ad ignorantias aut[5] negligentias aut ingratitudines uelis respicere, sed ad Christum redemptorem nostrum[6], et ad sanctos Angelos, et ad sanctas Animas quae omnia recognoscunt pro nobis in hac commemoratione tam beneficiorum quam peccatorum, quae hactenus in his[7] locis essent commissa ego includebam

_______________

  1. et] ut MF [p. 567]
  2. manserit] manserint MF
  3. sacramentum] sacramenta MF
  4. et ritus et uerba] et uerba et ritus MF
  5. aut] et MF
  6. nostrum] om. MF
  7. his] iis MF