Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/860

From GATE
Revision as of 11:00, 19 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Decimum Signum, Anubi ab Aegyptiis dedicatum, imagine hirco-piscis exprimebatur; cuius loco posuerunt posteri Signum K, Latini hoc, Capricorn-20px.png.
Undecimum Signum, Canopo ab Aegyptiis dedicatum, figurabatur primo sub forma hydriae vasto ventre protuberantis; deinde Signo L; quod & Letini retinentes sic exprimunt, Aquarius-20px.png.
Duodecimum Signum, dedicatum erat ab Aegyptiis Ichtoni Numini, sub forma partim humana, partim piscina depicto; cuius loco deinde posuerunt Signum M; Latini vero duos pisces colligatos sic, Pisces-20px.png.

§. III.

Quibus humani corporis partibus & humoribus respondeant singula Zodiaci Signa. Solem, & Planetas caeteros, in variis Zodiaci Signis constitutuos, varios producere in sublunaribus effectus, dubium non est, cum quotidiana experientia id doceat. Astrologi hoc non contenti, asserunt, Signa ipsa Zodiaci certam cum certis humani corporis membris, partibus, & humoribus habere sympathiam, aut antipathiam.
Hinc Signa duodecim dividunt in cholerica, sanguinea, phlegmatica, & melanchololica. Morinus Lib. 14. Astrologiae Gallicae sect. 2. c. 2. ait, Signa ignea esse cholerica, aerea esse sanguinea, aquea esse phlegmatica, terrea esse melancholica. Itaque Signorum convenientia cum quatuor humani corporis humoribus, qui sunt cholera seu flava bilis, sanguinis, melancholia seu atra bilis, & phlegma, est, ut sequitur.

Convenientia Signorum Zodiaci cum quatuor humani corporis humoribus, ex mente Morini, et aliorum.

Aries-20px.png
Leo-20px.png Cholerica.
Sagittarius-20px.png
Libra-20px.png
Aquarius-20px.png Sanguinea.
Gemini-20px.png
Cancer-20px.png
Scorpio-20px.png Phlegmatica.
Pisces-20px.png
Capricorn-20px.png
Taurus-20px.png Melancholica.
Virgo-20px.png