Page:FC 1042.djvu/207

From GATE
Revision as of 08:45, 18 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 96r



uoluit aperiri[1] omnibus tam[2] inimicis quam amicis[3].

Quadam die Dominica mensis 8bris[4], quae fuit 22 eiusdem mensis, anni autem 1542 1542 hac die inquam et die praecedenti quae fuerat Sanctae Ursulae et sociarum eius ego determinaui[5] ire ad sacrum concilium[6] ut parerem uoluntati Reuerendissimi Domini Maguntini[7] qui significauerat se uelle[8] nomine suo cum alijs suis ire[9] ad concilium Tridentinum[10] celebrandum, et incipiendum in kalendis Nouembris proximis. Circa quod negotium ego inueni uarios spiritus et uarias tristitias antequam fuissem determinatuss sed de omnibus me liberauit Dominus ex[11] uirtute sanctae et coeca obedientia non habet uidere propriam insufficientiam neque negotiorum magnitudinem. coecae obedientiae, quae non habet uidere neque propriam insufficientiam, neque negotiorum aut operum quae praecipiuntur magnitudinem ac pondus, quicquid igitur ex hac mea deliberatione, aut potius obedientia ueniret[12]

_______________

  1. aperiri] add. totus MF
  2. tam] om. MF
  3. quam amicis] suis Xpus. MF
  4. 8bris] Octobris MF
  5. determinaui] add. et inueni apud Deum concilium MF
  6. ire ... concilium] om. MF
  7. Maguntini] Moguntini MF
  8. uelle] add. ut MF
  9. ire] irem MF
  10. Tridentinum] Tridenti MF
  11. ex] in MF
  12. ueniret] eueniret MF