Page:FC 1042.djvu/206

From GATE
Revision as of 09:30, 17 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 95v



quibus quies auferebatur[1], cauendum igitur ut in his malis non quaeratur uictoria per fugam declinando res ipsas, aut personas circa quas contingit[2] fieri talem spiritum[3], ac mentis mutationem, sed[4] potius approximandum est illi[5] imitando Christum, qui ita approximauit malefactoribus suis, et[6] etiam post receptam mortem perfossus lancea, effudit[7] in Longinum sanguinem suum, quod est signum euidentissimum erga inimicos Christi continuatae[8] charitatis, ita ut inimicus quo magis in odio[9] uolens expellere a se[10] Christum et uirtutem eius e[11] medio tollere, eo magis ipse iesus in amore procedebat[12] non fugiens aut declinans ipsum corpore, aut spiritu, sed omnino se totum ipsi inserens dans carnem percussori, et ad eius curationem sanguinem effundens, non uiuus tantum, sed etiam[13] mortuus, hoc modo

_______________

  1. auferebatur] add. etc. MF
  2. contingit] contigit MF
  3. spiritum] spiritus MF
  4. sed] om. MF
  5. illi] illis MF
  6. et] ut MF
  7. effudit] effuderit MF
  8. continuatae] continuantis MF
  9. inimicus ... odio] quo magis procederet inimicus in odio MF
  10. expellere a se] a se expellere MF
  11. e] de MF
  12. procedebat] procederet MF
  13. etiam] add. iam MF