Page:FC 1042.djvu/188

From GATE
Revision as of 13:25, 8 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 86v



Proximo vtilem erga Deum pium. in hominem vtilem proximo. In 3o[1] tu ostendis te pium erga ipsum Deum, et res sacras, et Sanctos[2]. Prima pars etiam potest[3] dici quoddam[m]odo spectare ad opera penitentiae, 2a[4] ad opera caritatis, et 3a[5] ad opera pietatis, et tamen omnia uerbo[6] dici possunt opera poenitentiae[7], omnia opera charitatis, et omnia opera pietatis.

Deuotio ad crucem materialem. Die quodam dum essem celebraturus[8] missam in templo Sanctae Crucis pro defunctis benefactoribus, et fundatoribus, et generaliter pro tota ciuitate Spirensi dicturus eram missam Sanctae Crucis[9], quia[10] ibi sit crux quaedam, quae olim dum esset[11] magna ueneratione ex uirtute diuina ad fidei commouendam[12] et excitandam deuotionem et propter etiam ipsam[13] fidem, quae tunc inerat multis multa miracula operata est, dedit mihi uero tunc Dominus

_______________

  1. 3o] tertio et add. uero MF
  2. Sanctos] sanctas MF
  3. potest] posset MF
  4. 2a] secunda MF
  5. 3a] tertia MF
  6. uerbo] uere MF
  7. poenitentiae] add. et MF
  8. essem celebraturus] celebraturus essem MF
  9. Sanctae Crucis] de sancta Cruce MF
  10. quia] propterea quod MF
  11. esset] add. in MF
  12. fidei commouendam] fidem commonendam MF
  13. etiam ipsam] ipsam etiam MF