Page:FC 1042.djvu/188

From GATE
This page has been proofread



f. 86v



Proximo utilem erga Deum pium. in hominem utilem proximo. In 3o[1] tu ostendis te pium erga ipsum Deum, et res sacras, et Sanctos[2]. Prima pars etiam potest[3] dici quoddam[m]odo spectare ad opera penitentiae[4], 2a[5] ad opera caritatis[6], et 3a[7] ad opera Pietatis[8], et tamen omnia verbo[9] dici possunt opera poenitentiae[10], omnia opera charitatis, et omnia opera pietatis.

Devotio ad crucem materialem. Die quodam dum essem celebraturus[11] missam in templo Sanctae Crucis pro defunctis benefactoribus, et fundatoribus, et generaliter pro tota civitate Spirensi[12] dicturus eram missam Sanctae Crucis[13], quia[14] ibi sit Crux[15] quaedam, quae olim dum esset[16] magna veneratione ex virtute divina ad fidei commovendam[17] et excitandam devotionem et propter etiam ipsam[18] fidem, quae tunc inerat multis multa miracula operata est, dedit mihi vero tunc Dominus

_______________

  1. 3o] tertio et add. vero MF
  2. Sanctos] sanctas MF
  3. potest] posset MF
  4. penitentiae] poenitentiae MF
  5. 2a] secunda MF
  6. caritatis] charitatis MF
  7. 3a] tertia MF
  8. Pietatis] pietatis MF
  9. verbo] vere MF [p. 558]
  10. poenitentiae] add. et MF
  11. essem celebraturus] celebraturus essem MF
  12. Spirensi] spyrensi MF
  13. Sanctae Crucis] de sancta Cruce MF
  14. quia] propterea quod MF
  15. Crux] crux MF
  16. esset] add. in MF
  17. fidei commovendam] fidem commonendam MF
  18. etiam ipsam] ipsam etiam MF