Page:FC 1042.djvu/144

From GATE
Revision as of 07:45, 16 July 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 64v



tristis, et alacris, quia aliquando considerans ueritatem suorum defectuum, aliquando[1] misericordias Domini, ego habui in offertorio illius uersus intelligentiam: Veritas mea, et misericordia mea cum ipso, quia deus aliquando ostendit iustitiam, aliquando misericordiam. Veritas mea, et misericordia mea cum ipso, et hoc consolatus sum, ut si aliquis mihi diceret quod Deus modo utitur ueritate, ostendens iustitiam, modo signis misericordiae, et in istis duobus exerceat[2] seruos suos.

In 8.a[3] Assumptionis Virginis Mariae, ego habui quamdam memoriam optimam super passionem Domini, quae fuit causa mihi inueniendi deuotionem in officio, et cum[4] solitis orationibus, et meditationibus meis, maxime super illud: Tristis est anima mea, etc. Transeat a me Calix iste, Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me[5], Mulier ecce filius tuus,

_______________

  1. aliquando] alias MF
  2. exerceat] exercet MF
  3. 8.a] octaua MF
  4. cum] in MF
  5. dereliquisti me] me dereliquisti MF