Page:FC 1042.djvu/133

From GATE
This page has not been proofread



f. 59r



Et cum essem in tali desiderio uisum est mihi ac si intus me esset spes alicuius, qui uellit[1] incipere volens seruire alicui magno Domino prius seruit ipsius seruis probando se. seruire magno alicuj Domino, tot annos seruit seruis[2] probando se ipsum in conspecto[3] eorum, spectat[4] quousque appareat et uideatur Domino suo esse dignus, qui admittatur pro seruo suo[5], declarando uoluntatem suam adit[6] cum hoc reprimebar[7] humiliando me uoluntati Christi Domini Nostri, qui solus scit ordinem necessitatum nostrarum[8], et ea quae conueniunt nostrae saluti.

Imprimis[9] uesperis assumptionis ego inueni multam deuotionem dum essem in templo Virginis Mariae de Spira. Deuotio ex cermimonijs, luminaribus. Itaque[10] omnes cerimoniae, luminaria, cantus organa[11] et honor reliquiarum, et ornamentorum haec omnia mihi dabant tantam deuotionem quantam non possem[12] explicare.

_______________

  1. uellit] uellet MF
  2. seruis] add. et MF
  3. conspecto] conspectu MF
  4. spectat] sperat MF
  5. ] suo seruo MF
  6. adit] ad id MF
  7. reprimebar] reprimebat et add. me MF
  8. necessitatum nostrarum] nostrarum necessitatum MF
  9. Imprimis] In primis MF
  10. Itaque] Ita quod MF
  11. ] organa, cantus MF
  12. non possem] ego nescirem MF