This page has not been proofread
f. 50r
rerum aliquarum non immediate tendentium ad[1] Deum, ita in orationibus et[2] contemplationibus[3] fieret ut uidelicet reflecti possem ad illa uehementi quadam inhesione. Hoc autem[4] futurum est[5] cum tam ordinati affectus erunt et actus quam adhuc inordinati sunt, inordinati dico quantum ad hoc[6] nimis inherere, et affici ad alia[7], quae perpetua[8] non sunt toto[9] corde[10] diligenda, dum etenim[11] affectus qui est vera charitas totam uoluntatem, et spiritum nostrum possedit[12] ubique, et semper, tunc caetera omnia ordinem tranquillitatis id est pacem assequentur, et sequentur absque perturbatione[13] intellectus, memoriae, et uoluntatis, et reliqua
_______________
- ↑ ad] in MF
- ↑ et] aut> MF
- ↑ contemplationibus] add. spiritualibus MF
- ↑ autem] add. spero MF
- ↑ est] om. MF
- ↑ hoc] add. est MF
- ↑ alia] illa MF
- ↑ perpetua] om. MF
- ↑ toto] ex toto MF
- ↑ corde] add. tota anima, tota mente et omnibus viribus ubique et semper etc. MF
- ↑ etenim] add. hic MF
- ↑ possedit] possederit MF
- ↑ perturbatione] turbatione MF