Page:FC 1042.djvu/109

From GATE
Revision as of 04:33, 19 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 47r



Conuersatione, quae in coelis est si pacem inuenirent in eo quod[1] in mundo cernitur, Dirigendi oculi, aures, et intentiones omnium sensuum ad res coelestes ubi nihil uidetur uel auditur quod non aedificet et consoletur. dirige ergo mentis oculos, et aures, et intentiones omnium sensuum, ad res coelestes, ubi nihil visus uidere potest, quod non aedificet, et consoletur, nec aures audire, etc. Hic autem statim uideres si quidem libere uelles aspicere[2], omnia quae occurrerunt, aut vana, aut noxia[3] aut scandalosa. Hic non uides, nisi jocosa, ludibria[4], turpia, nihil[5] graue ad laudem Dei faciens, joci autem et risus, et lus[s]us[6] in rebus pessimis fiunt si quis igitur Quod uarijs tentationibus a anis prohibetur et ad coelestia quodam modo adigatur. Deo gratias agat. uarijs tentationibus ab istis prohibetur, et ad meditanda et desideranda caelestia quodammodo adigatur is gratiam deo agat, qui non uult permittere ipsum cogitare perniciosa, nec etiam uana, nec et[7] otiosum, nec uacantem.

_______________

  1. eo quod] co[nversatione] quae MF
  2. aspicere] respicere MF
  3. aut vana, aut noxia] uidens inquam res malas, utpote actus vel gestus hominum, statim audires uerba uana MF
  4. ludibria] iucunda, ludicra MF
  5. nihil] nil et add. serium, nil MF
  6. lus[s]us] add. ipsi MF
  7. et] esse MF