f. 44v
qui intrauit in amorem cordialem Dei, poterit in eodem semper crescere. Et magis tuto descendere ad proximos.
Intrauit in amorem cordialem Dei, tunc poterit in eodem semper crescere, penetrando plura quotidie[1] in ipso Deo poterit, et[2] magis tuto descendere ad proximos uidendos, audiendos etc. et[3] Deus mihi, et omnibus fratribus meis det, et cunctis uiuentibus uiris, et mulieribus talem charitatem; fateor enim me ab ipsa adhuc longius[4] abesse ab ipsa, in quam[5] id est a tanta non enim mihi conscius sum me extra omnem charitatem esse, sicut nec extra Christi Domini gratiam, sed alia est ratio Christi in quandum[6] ipse uia est[7] alia in quantum ipse est
3s ordines hominum et gradus charitatis in ipsis
ueritas, et alia in quantum ipsa uita, et alia est ea quae dicitur via purgatiua, alia quae dicitur[8] illuminatiua, alia uero quae dicitur perfectiua sicut alij sunt incipientes, alij proficientes, et alij
_______________