f. 42r
In festo Beatae Mariae Niuis[1] noui qualiter Domina nostra[2] per aliquot Dies praeteritos[3] sustentauerat me in quodam continuo fastidio, quod[4] non inueniebam deuotionem[5] in orationibus, et meditationibus conseruans in me super omnia alia desideria temporalia, desiderium inueniendi eam, magna enim merces mihi uidebatur[6] esse non intrare in me solita fastidia, uel desideria, quae mihi praedictum desiderium auferrent, scilicet inueniendi animae meae deuotionem[7] in Deo nostro, et Domino nostro Jesu Christo, in hoc enim uidebam quod Jesus[8] incipiebat mihi concedere[9] gratiam sicilicet ordinandi animam meam, ut prima cordis[10] desideria sint in eo
sedeant in primo loco perfectae curae querendi
, quod est principale, et primum hoc est quod semel sedeant in primo loco perfectae curae querendi[11]
_______________
- ↑ Beatae ... Niuis] Nivis B. Mariae MF
- ↑ Domina nostra] Dominus noster MF
- ↑ Dies praeteritos] praeteritos dies MF
- ↑ quod] quia MF
- ↑ deuotionem] devotiones MF
- ↑ mihi uidebatur] videbatur mihi MF
- ↑ animae ... deuotionem] devotionem anima meae MF
- ↑ Jesus] add. Xpus. MF
- ↑ mihi concedere] concedere mihi MF
- ↑ cordis] add. mei MF
- ↑ querendi] inveniendi MF
_______________