Page:FC 1042.djvu/86

From GATE
This page has not been proofread



f. 35v



quia erras[1] absque eius bonorum affectu et[2] tepidus, et ociosus fies[3], et absque quiete dum *** alios fugis iungis[4] tales stimulos, et afflictiones[5] et calcaria[6] ad in uiam[7] domini[8] progrediendium, et[9] quousque in Deo ipso domino meo[10] iesv Christo requiescas[11], nec quidem si[12] aliquos[13] sentires perturbationes, satiari deberes, siue tentationes [sint], siue malitiae sensus, uanitates aut imperfectiones, quemadmodum tepidis et otiosis et omnibus his, qui ne cadant attendunt, mos est, in uia Domini progressum negligentibus, quibus pro spirituali i sufficientia securitas [non] cadendi, quamuis multis pateat ad progressum accessus, sufficeret. Noli igitur esse contentus in hoc quod non descendas, aut non diminuaris, aut non retrocedas; sed pone in corde

_______________

  1. erras] eras MF
  2. et] add. ne MF
  3. fies] fias MF
  4. et absque ... iungis] om. MF
  5. afflictiones] affectiones MF
  6. calcaria] add. [immittit] MF
  7. uiam] uia MF
  8. domini] Dei MF
  9. et] om. et add. absque quiete MF
  10. meo] nostro MF
  11. requiescas] add. Etiam MF
  12. si] add. minus MF
  13. aliquos] aliquas MF