f. 35v
quia erras[1] absque eius bonorum affectu et[2] tepidus, et ociosus fies[3], et absque *** quiete dum alios iungis ***
tales stimulos, et afflictiones[4] et calcaria[5] ad in uiam[6]
Dei progrediendiu* absque quiete, quousque in Deo ipso Domino nostro Jesu Xpo. requiescas. Etiam nec quidem, si minus aliquas sentires perturbationes, satiari deberes, siue tentationes [sint], siue malitiae sensus, uanitates aut imperfectiones, quemadmodum tepidis et otiosis et omnibus his, qui ne cadant attendunt, mos est, in uia Domini progressum negligentibus, quibus pro spirituali i sufficientia securitas [non] cadendi, quamuis multis pateat ad progressum accessus, sufficeret. Noli igitur esse contentus in hoc quod non descendas, aut non diminuaris, aut non retrocedas; sed pone in corde
_______________