This page has not been proofread
f. 31r
et Deo acceptas peregrinationes, quas Germani olim in ipsa fuerunt[1] uisitando Sanctum Jacobum[2], Montis Serrati, et nostram Dominam de Gadalupe[3]. Item ad itineris securitatem, a latronibus, et alijs[4] periculis. Item ad Dominum placandum, et sanctos eius propter offentiones factas ab aliquibus annis propter naucifactionem peregrinationum, et[5] aliorum piorum, sanctorumque operum[6]. Similiter aderat et offerebatur mihi spiritus ad magnificandum[7] quoduis opus pium propter solum Deum atque Dominum nostrum et eius sanctorum gloriam factum.
Veniebat et[8] mihi non minus[9] doloris stimulus, quod uiderem
_______________
- ↑ fuerunt] fecerunt MF
- ↑ Jacobum] add. sanctam [Mariam] MF
- ↑ Gadalupe] Guadalupe et add. etc. MF
- ↑ alijs] caeteris MF
- ↑ et] add. etiam propter MF
- ↑ operum] add. ad poenitentiam et honorem Dei et sanctorum ejus [factorum] et quorumcumque misericordiae operum contemptum MF
- ↑ magnificandum] magnifaciendum MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ minus] minimas MF