Page:FC 1042.djvu/44

From GATE
This page has not been proofread



f. 14v


(p. 502, 24, lin. 5) nostri qui nos liberauit sua gratia a detinentibus nos, deditque gratiam conuersandi cum illis et fructificandi in eorum[1] animabus ita ut[2] Dux mihi confiteretur factumque est ut bona uiscera nostra a domino data erga totum mundum non fuerint perturbata capitata aut offuscata[3] ab ipsis[4].

Habui nihilominus ipse aliquas tentationes diffidentiae et timoris non exituros nos inde tam cito, nec sine magnis expensis doctoris; in quibus etiam recepi ab eo contrariam et medicinalem consolationem in omni bona spe omnium fere quae contigerunt in nostra liberatione.

25. Die S.“' Helisabet, reginae Hongariae habui magnam deuotionem, oblatis mihi octo personis cum desiderio habendi eas in memoria mea ad orandum pro ipsis non respiciendo ad earum defectus. Erant autem summus pontifex, imperator, rex Franciae, rex Angliae, Lutherus,


_______________

  1. eorum] illorum MF
  2. ut] add. etiam MF
  3. perturbata ... offuscata] captiuata, offuscata aut perturbata MF
  4. ab ipsis] ad ipsos MF