Page:FC 1042.djvu/38

From GATE
This page has not been proofread



f. 11v



Vicomartiae[1] accessimus autem 25 8bris[2]. recordare anima mea datae tibi in eodem die domino meo[3] memorabilis cuiusdam deuotionis[a] usque ad mortem continuandae erat autem de uita Christi et dominae Mariae[4] incipiendo scilicet eo die per horas canonicas memoraui[5][b] specialiter singulorum dierum Christi ab incarnatione usque ad ascentionem et similiter dominae nostrae ab eius conceptione usque ad mortem[6] recordare et[7] memorabilium consolationum[c] quas tibi dominus in orationibus tuis dedit Vicomartiae[8] cognitiones[9] et[10] tantae ad inueniendos modos orandi, gratias agendi domino petendi diuersas gratias et tibi et uiuis, et mortuis orationis[11] et[12] quae sugebantae[13] tibi a Spiritu Sancto pro Germanis hoc anno[14] confirmata est[15] bulla[16] Societatis Jesu Christi Domini nostri.

Anno M.XDI[17] in Januario profecti sumus Ratisbona[18][d] ibi[19] facta est dieta imperialis in itinere habuisti magnas consolationes in uarijs orationibus et contemplationibus
_______________

  1. in mg. Deuotione
  2. in mg. Memorari singulorum Dierum Christi et matris.
  3. in mg. consolationes.
  4. in mg. Ratisbona.

_______________

  1. Vicomartiae] Bormatiae MF
  2. 8bris] Octobris MF
  3. domino meo] a Domino nostro MF
  4. Mariae] nostrae MF
  5. memoraui] memorari MF
  6. mortem] add. Recordare etiam magnae spei conceptae quod id esses perfecturus ante mortem MF
  7. et] etiam MF
  8. Vicomartiae] Bormatiae MF
  9. cognitiones] cogmtionis MF
  10. et] etiam MF
  11. orationis] orationes MF
  12. et] etiam MF
  13. sugebantae] suggerebantur MF
  14. anno] add. instituta est et MF
  15. est] om. MF
  16. bulla] add. nostrae MF
  17. M.XDI] 1541 MF
  18. Ratisbona] Ratisbonam MF
  19. ibi] vbi MF