f. 3r
ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret euangelicos; omnia enim applicabat ad aedificationem iuuentutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet uocatur Roche, tribus[1] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[3], quae tota tunc erat satis catolica.
Doctrina[a] et exemplo[4] huius praeceptoris crescebamus omnes eius discipuli in timore[5] Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[6] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me seruitio Dei, ueni[7] quadam die[8] laetus in quendam agrum (erat enim uacationis tempus et exercebam[9] aliquando pastoris officium), cum[10] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi[b] Domino castitatem in aeternum. O misericordia[11] Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc uolebas apprehendere, quare
_______________
- ↑ in mg. Crescebat cum discipulis in timore Domini exemplo et doctrina praeceptoris.
- ↑ in mg. Promissio Castitatis.
_______________