Page:BLMM 1060 04.djvu/13

From GATE
Revision as of 15:05, 14 March 2017 by Federico Stella (talk | contribs)
This page has not been proofread


Mahometti, dixit ille, salve o filj Sancte, et
Propheta magne. Hoc facto eudaverunt ad
secundum cælum, ubi facta interrogatione
reddita responsione, et habita salutatione
sicut in primo cælo factum est ipsis <abbr>obvia</abbr>
venit Jesus Christus, et Joannes Baptista et illico gauden-
tes dixerunt, Salve noster frater, et Propheta
Sancte. In tertio cælo inventus est Joseph
castus; In quarto elias. In quinto Aaron.
In sexto Moises; in septimo Abraham:
et in singulis cælis evenit totum id, quod con-
tigerat in primo; Ò quàm gravia sunt hæc
mendacia! tot sunt, quot verba: supersunt
verò solemniora. Secutus igitur hic pes-
simus vir iter suam cum eodem spiritu
cælesti intravit in quandam terram fluen-
tem lacte, et melle, ubi exundabant quattuor
flumina, manantia melle, lacte, vino,
et aqua purissima. Tunc Mahomettes pro

---page break---