ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret euangelicos; omnia enim applicabat ad aedificationem iuuentutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet uocatur Roche, tribus[1] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[3], quae tota tunc erat satis catolica.
Doctrina et exemplo
[4] huius praeceptoris crescebamus
Crescebat cum discipulis in timore Domini exemplo et doctrina praeceptoris
omnes eius discipuli in timore
[5] Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim
[6] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me seruitio Dei, ueni
[7] quadam die
[8] laetus in quendam agrum (erat enim uacationis tempus et exercebam
[9] aliquando pastoris officium), cum
[10] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi
Domino castitatem in aeternum. O misericordia
[11] Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc uolebas apprehendere, quare
_______________
- ↑ tribus] 3 MF
- ↑ Villaxeto] Vilareto MF
- ↑ Gebenem] geneuensis MF
- ↑ exemplo] add. uitae MF
- ↑ timore] timore MF
- ↑ duodecim] 12 MF
- ↑ uni] unique MF
- ↑ add. ualde MF
- ↑ et exercebam] exercebamque MF
- ↑ cum] add. inquam MF
- ↑ misericordia] misericordia MF