Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/139

From GATE
Revision as of 11:02, 25 March 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Ductus ab aequali remanere facit nil:
Cifraeque dempta facit totum remanere superstes.
Verum te melius paradigmata scripta docebunt.
Exemplum I.

A. 4256
B. 2132 8x8

C. 2124
Sit subtrahendus numerus B ex numero A. Scribe numeros sub se invicem, ut vides; et, ducta linea infra, incipe a dextera, ac dic: 2 a 6, remanent 4; quae scribe infra. Iterum, 3 a 5, remanent 2; quae scribe infra. Iterum, 1 a 2, remanet 1, quod scribe infra: tandem 2 a 4, remanent 2; quae scribe infra. Erit ergo residuus numerus C.

Exemplum II.

D. 243
E. 52 0x0

F. 191
Sit ex numero D subtrahendus numero E. Scribe illos sub se invicem, relicto excessu superioris ex parte sinistra, et duc lineam infra. Quo facto, dic: 2 a 3, remanet 1. Iterum, 5 a 4 non possunt subtrahi; accipe ergo mutuam unitatem a sequenti figura superiori, quae est 2, eamque resolve in 10, ut ex 10 et 4 fiant 14; et dic: 5 a 14,remanent 9; quae scribe infra. Tandem quia nulla superest inferior figura subtrahenda, et superior est minuta unitate; scribe 1 residuum infra lineam. Erit itaque residuum numerus F.

Exemplum III.

G. 32529
H. 11520 3x3

I. 21009
Sit numerus H subtrahendus a numero G. Facta collocatione, ut vides, dic: 0 a 9, manent 9: item 2 a 2, manet 0: item 5 a 5,