Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/138

From GATE
This page has not been proofread


Secundo. Duc lineam sub numeris ita collocatis, et incipe Subtractionem a dextera versus sinistram, tali pacto. Si inferior figura est minor quam superior, cui directe est supposita, subtrahe eam ex superiori, et residdum scribe directe infra lineam, ut vides factum in primo, secundo, et quarto exemplo infra posito. Si inferior figura aequalis est superiori, pone pro residuo zerum infra lineam, ut factum vides in tertio exemplo. Si inferior figura est zerus, et superior significativa, pone significativam infra lineam, ut vides afctum in eodem in tertio exemplo. Si tam inferior, quam superior est zerus, pone infra lineam zerus, ut vides in quarto exemplo factum. Si denique inferior aliqua figura major est, quam superior sibi correspondens, accipe ex proxime sequenri figura superiori mutua decem (id est, unam unitatem, nam, ut constat ex dictis cap. 3. De Numerat. Una unitas sequentis figurae versus sinistram, semper aequivalet decem unitatibus figurae antecedentis versus dexteram) et adde ad figuram minorem; deinde ex toto illo aggregato subtrahe figuram inferiorem, ut vides factum in secundo et quarto exemplo.
Quoties autem a superiori aliqua figura mutuam accepisti unitatem, figura illa minuta est una unitate, ac proinde valet una minus quam antea. Exempli gratia, accepisti mutuam unitatem a figura hac, 4; valet ea non amplius 4, sed 3 tantum: quare sequens inferior figura debet subtrahi non a 4, sed a 3. Hoc servatum vides in exemplo quarto. Quod si nulla superest inferior figura subtrahenda superiore minuta unitate, debet ipsum residuum poni unfra lineam, ut factum vides in secundo exemplo.
Quae diximus hactenus, metrice exprimuntur sequentibus versibus, memoriae causa.

Ponito υπαλλήως demendos ordine dextro: Majori numeri numerum suppone minorem. Quo facto, a primo, si possis, subtrahe primum; Sin, vicina unum tibi concessura figura est. Hoc acto, subduc; infra subscribe superstes. Sic age dum praxin demendo peregris omonem.