Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1035

From GATE
Revision as of 13:48, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


§. I.


<center>Bacillos Musurgicos Praeparare.

BAcillos Musurgicus hic appello columnulas ex ligno, charta crassa, cupro, aliave materia confectas, et in Octo quadratula secundum longitudinem divisas , uti in septem columnis sequentis Figurae I. apparet. Quadratulis singularum columnarum inscriptae sunt singulari arte ac ordine septem primae Aplphabeti Latini litterae A, B, C, D, E, F, G, A, hoc est, septem Claves Musicae,prout in eadem Figura I. patet. Quae columnulae quoniam ad Musurgiam,hoc est, ad compotitionem musicam peragendam conducunt, ideo Bacillos Musurgicos eas appellare visum fuit. Duobus autem modis delineari possunt; expanse, et contracte.
Expanse sic delineabis. Fac ex dictarum materiarum aliqua parallelogrammum rectangulum HI, KL, cujus bina latera HI, et KL, in septem aequales, reliqua vero bina HK, IL, on octo itidem aequales partes partieris; ductisque lineis a vertive ad calcem, atque a sinistra ad dexteram, divide illud in 56 quadratula; in quibus scribe litteras, et certis letteris appone numeros, ut in sequenti Figura vides; ita ut omnes litterae in infimis quadratulis habeant 1, in tertiis 3, in quintis 5, et in octavis 8. Numeri significant tria usitatiora intervalla musica, nempe Ditonum,Diapente, et Diapason, seu tres perfectas consonantias, videlicet Tertiam, Quintam, et Octavam. In bacillis,quos in sura nominata cistula Musurgica P. Kircheri reperi, adjuncta sunt certis litteris haec signa,, b; quae tamen in Musurgia omittuntur, et nos hic etiam omittimus, quoniam jam supra Cap. 6. §. 2. et 3. in particularibus regulis explicavimus, quandonam apponenda sint in cantilenis compositis. Sequuntur bacilli.