Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1034

From GATE
This page has not been proofread


Monitio ad Lectorem.


HActenus de Compositione Contrapuncti simplicis, tam per consonantias pure perfectas, quam per imperfectas immistas imperfectis egimus brevissime, it praeluderemus didendis de ejusdem compositione Contrapuncti floridi, item multa alua de utroque dicenda essent; ut, qua ratione consonantiae ac dissonantiae sint artificiose interferendae; quae cautelae in compositione adhibendae ad votandos processus illicitos, consecutionemque octavarum; qius usus sit consonantiarum imperfectarum; quis dissonantiarum usus, et quomodo collocandae,ut reddantur consonae; de syncopi seu syncopatione dissponantiarum, aliaque multa: Sed quia paucis cpmprehendi non possunt, et quae diximus, sufficiunt ad lumen dicendis praeferendum, omittimis omnia. Qui volet. Legat illa apud P. Kircherum in Musurgia Lib. 5.

CAPUT VIII.


De Melopoeia seu compositone practica Contrapuncti Simplicis per Bacillos musurgicos.


Melopoeia nova per Bacillos musurgicos.

IN parte 2. Magiae Universalis Lib. 7. Syntagm. 2. modum praescripti facilem et simplicem, componendi Contrapunctum seimplicem per Bacillos musurgicos, ut ibi appellavit. Addidi, modum illum excogitasse Auctorem Organi P. Athanasium Kircherum in adolescentia sua, in eoque tum se, tum alios exercuisse, et anno 1631, cum hic Herbipoli Mathematicas disciplinas publice in Scholis profiteretur, eundem modum me et alios docuisse. Bacillos habebat tunc reconditos in cistula quadam, varia in loculamenta discriminata; e cum anno eodem die Octobris undecimo, ob Sveciae Regem Gustavum cum insesto exercitu urbi appropinquantem, hinc mecum discederet, cistulam in cubiculo suo reliquit; quam ego deinde rediens ex Italia intactam reperi, et adhuc penes me habeo. Hunc eundem modum nunc breviter repetam, quoniam, praeterquam quod facillimus sit, ingeniosus est, et dignus ad ipso Auctore judicatus,qui libro octavo Musurgiae suae insereretur.