De scriptoribus ecclesiasticis
p. 134
[190.]
De Liberato – 560
Liberatus archidiaconus Carthaginensis vixit paulo post quintam synodum, ut ex eius Breuiario intelligi potest.
Scripsit enim Breuiarium de causa Nestorii & Eutychetis, quod Breuiarium extat in 2 tomo Conciliorum & caute legendum est, siue enim ab aliquo deprauatum fuerit, siue ipse auctor non bene assecutus sit historiae veritatem, non pauca in eo videntur esse perperam scripta.
[191.]
De Venantio Fortunato – 570
Venantus Fortunatus episcopus Pictauiensis, floruit doctrina & sanctitate tempore Iustini iunioris, scripsit vitam sancti Hilarii, quae extat apud Surium die 14 Ianuarii.
Scripsit plurima carmina sacra, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 8 editionis 2 sed in ecclesia celebrantur maxime illa de sancta cruce: »Vexilla regis prodeunt«, & »Pange lingua gloriosi«.
[192.]
De Euagrio – 596
Evagrius Scholasticus scripsit Historiam ecclesiasticam libris sex, ab eo tempore in quo desiit Sozomenus usque ad annum duodecimum Mauritii imperatoris, id est ad annum Domini 597.
[193.]
De sancto Gregorio Turonico – 596
Gregorius Turonensis episcopus floruit imperante Mauritio & sancto Gregorio papa aliquanto senior fuit, siquidem anno septimodecimo inchoante episcopatus Gregorii Turonici, Gregorius papa creatus est, & anno vicesimo primo completo in episcopatu suo Gregorius Turonicus obiit; cui superuixit Gregorius papa annis octo. Itaque Gregorius Turonicus obiit, cui superuixit Gregorius papa annis octo.
Itaque Gregorius Turonicus obiit anno Domini 596.
Gregorio autem papa anno Domini 604.
Haec ex Breuiario vitae S. Gregorii Turonici & ex Vita S. Gregorii papae decerpta sunt.
Scripsit sanctus Gregorius Turonicus:
De historia Francorum, lib. 10.
De gloria martyrum, 1.
De gloria confessorum, 2.
De miraculis sancti Iuliani, 1.
De miraculis sancti Martini, 4.
Epitomem historiae Francorum, 1.