Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/145

From GATE
Revision as of 09:41, 22 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 400 ad 500

p. 127



cata cleri iratus Deus immitt􏰁it flagella huiusmodi. Extant haec opera in Bibliotheca S. Patrum tomo quinto editionis secundae.


[164.] De Vigilio – 495

Vigilus scripsit libros quinque valde eruditos Contra Nestorium & Eutychetem pro defensione epistolae S. Leonis & concilii Chalcedonensis, ex quo coniectura est, eum vixisse tempore Zenonis & Anastasii imperatorum, quo tempore concilium Chalcedonense grauiter oppugnabatur. Quis fuerit iste Vigilius, non satis constat. Non enim potest esse S. Vigilius episcopus Tridentinus & martyr. Ille enim vixit tempore S. Ambrosii, ad quem etiam est epistola eiusdem Ambrosii, & ex Vita eius, quae extat apud Lipomanum & Surium, constat eum martyrio coronatum sub Stilicone Honorii imperatoris Duce. Vide de hac re Card. Baronium tomo quinto Annalium ad annum Domini 400 accuratissime disserentem.


[165.] De Paschasio diacono cardinali – 469

Paschasius diaconus Cardinalis Romanae ecclesiae floruit sub Gelasio, Anastasio & Symmacho pontificibus Romanis. Vir fuit magnae sanctitatis & doctrinae & scripsit libro duos De Spiritu sancto, rectissimo & valde luculentos, sic enim loquitur S. Gregorius libro 4 Dialogorum cap. 40. Hi libri extant in Bibliotheca S. Patrum tomo 9 editionis secundae.


[166.] De S. Caesario Arelatensi – 499

Sanctus Caesarius episcopus Arelatensis vixit tempore Symmachi papae & Theodorici regis Italiae, ut in eius Vita scribit Cyprianus, eius discipulus, apud Surium die 27 Augusti. Itaque falsum esse videtur, quod concilum Arelatense tertium, cui praefuit S. Caesarius, celebratum sit aeta 461, idest anno Domini 423. Sed (ut habet alia lectio) aera 492, idest anno 454. Falsum quoque est, quod Trithemius scripsit, hunc S. Caesarium floruisse anno 670 & veritas est in medio, peruenit enim ad annum 499. Extant eius Homiliae 46 in Bibliotheca S. Patrum tomo 2 editionis secundae.