Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/140

From GATE
Revision as of 11:03, 19 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 122



vere Prosperi sunt, non Ambrosii, ut supra demonstrauimus, cum de libris Ambrosii ageremus.
Liber De prouidentia Dei non videtur Prosperi, sed alicuius ex factione Gallorum, qui Semipelagiani sunt appellati. Legat prudens Lector & iudicet.


[151.] De Arnobio iuniore – 445

Arnobius, non ille qui scripsit Contra gentes & sub Diocletiano floruit, sed alius iunior, qui paulo post sanctum Leonem papam vixisse videtur, scripsit librum titulo Conflictus catholici cum Serapione de Deo trino & uno. Item De duabus in Christo substantiis in unitate persnonae, item De gratia & liberi arbitrii concordia, qui libri editi sunt Coloniae anno 1596. Neque est improbabile huius Arnobii iunioris esse Commentarios in Psalmos, qui sub Arnobii nomine circunferuntur, de quibus vide quae diximus supra in [Arnobio].


[152.] De Theodoro presbytero in Raytu – 460

Theodorus presbyter in monasterio Raytu, qui a Gennadio dicitur, Theodorus presbyter Antiochenus, scripsit quindecim libros De incanatione Domini. Nunc extat Commentarium de incarnatione Domini contra Nestorium & Eutichetem in Bibliotheca SS. Patrum tomo 1 edit. 2.


[153.] De Saluiano episcopo Massiliensi – 460

Saluianus presbyter ac postea episcopus Massiliensis, aequalis fuit S. Eucherii Lugdunensis, quippe qui filiorum Eucherii (habuit enim Eucherius ex legitimo coniugio ante sacerdotium duos filios, qui ipsi quoque episcopi fuerunt) Veranii & Salonii episcoporum magister fuit, teste Gennadio in libro De viris illustribus.
Porro Saluianus plurima opera scripsisse fertur, sed nunc extant solum, quod ego sciam, libri octo De prouidentia & iudicio Dei & libri quatuor De ecclesia, sub nomine Timothei, in quibus ita exaggerat vitia christianorum & maxime clericorum sui temporis, ut nimius videri posset, nisi ex vero zelo gloriae Dei & salutis animarum, oratio eius proficisceretur.


[154.] De Salonio episcopo – 470

Salonius sancti Eucherii filius & Saluiani discipulus, scripsit In Prouerbia & Ecclesiastem Salomonis, Dialogum, qui extat in Bibliotheca