Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/50"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:

de causa in errorius versari circa cultum Sabbati & diei Dominicae; & circa ministrum Sacramenti baptismi, & aliis quibusdam dogmatibus; nam lib. 7 cap. 24 iubent seruari diem Sabbati & Dominicae, & lib. 5 constit. cap. 10 prohibetur absolute, ne laici aptizent, & lib. 6 cap. 15 iubent rebaptizari eos, qui baptizantur ab haereticis, ea de causa, quia haeretici non sunt Sacerdotes.

de causa in errorius versari circa cultum Sabbati & diei Dominicae; & circa ministrum sacramenti baptismi, & aliis quibusdam dogmatibus, nam libro 7 cap. 24 iubent seruari diem Sabbati & Dominicae, & libro 5 constititutionum cap. 10 prohibetur absolute, ne laici baptizent, & libro 6 cap. 15 iubent rebaptizari eos, qui baptizantur ab haereticis, ea de causa, quia haeretici non sunt sacerdotes.

Ac ne forte obiiceretur quod Philippus Diaconus baptizabat, ut dicitur Act 8 in iisdem constitutionibus lib. 6 cap. 7 dicitur, Philippum, qui baptizauit Simonem magum, fuisse Apostolum. Quod manifeste falsum est.

Ac ne forte obiiceretur quod Philippus diaconus baptizabat, ut dicitur Act. 8<ref>

Cf. Act 8,38.

</ref>

in iisdem constitutionibus lib. 6 cap. 7 dicitur, Philippum, qui baptizauit Simonem magum, fuisse apostolum.

Quod manifeste falsum est.

Habentur in iisdem constitutionibus alia non pauca, quae abhorrere videntur a veritate, ut quod lib. 3 cap. 2, quartas nuptias appellent manifestam fornicationem lib. 5 cap. 6 distinguant Mariam Magdalenam a Maria sorore Lazari lib 8 c. 14 Iacobum fratrem Domini non velint esse Apostolum ex duodecim, & lib. eodem cap. 26, 27 & 28, velint imponi manum Subdiacono, & Lectori, & ipsi etiam Diaconissae, dum ordinantur; & lib. eodem cap. 32 dicant, Exorcistas non ordinari; & cap. 38 dicant ancillam soli domino obsequentem recipi; si cum aliis intemperans fuerit, reiici.

Habentur in iisdem constitutionibus alia non pauca, quae abhorrere videntur a veritate, ut quod libro 3 cap. 2, quartas nuptias appellent manifestam fornicationem, libro 5 cap. 6 distinguant Mariam Magdalenam a Maria sorore Lazari, libro 8 c. 14, Iacobum fratrem Domini non velint esse apostolum ex duodecim, & libro eodem cap. 26, 27 & 28, velint imponi manum subdiacono & lectori & ipsi etiam diaconissae, dum ordinantur, & libro eodem cap. 32 dicant, exorcistas non ordinari, & cap. 38 dicant ancillam soli domino obsequentem recipi, si cum aliis intemperans fuerit, reiici.

De canonibus Apostolorum a Clemente scriptis maior est difficultas; nam ab una parte Tertullianus in libro aduersus Praxeam scribit, canones Apostolorum esse nobis per manus traditos. Sanctus quoque Athanasius in Synopsi eos numerat inter agiographa. Synodus Trullana c. 2 recipit canones Apostolorum octoginta quinque. Denique S. Ioannes Damascenus lib. 4 de fide Orthodoxa cap. 18 videtur eos ponere inter sacras Scripturas.

De canonibus apostolorum a Clemente scriptis maior est difficultas, nam ab una parte Tertullianus in libro aduersus Praxeam scribit, canones apostolorum esse nobis per manus traditos.

Sanctus quoque Athanasius in Synopsi eos numerat inter agiographa. Synodus Trullana c. 2 recipit canones apostolorum octoginta quinque.

Denique S. Ioannes Damascenus libro 4 de fide orthodoxa cap. 18 videtur eos ponere inter sacras scripturas.

At contra Gelasius Papa in Concilio Romano, unde extat caput, sancta Romana, dist. 15 expresse dicit, liber canonum Apostolorum apocryphus; & hoc idem confirmatur distinct. 16 can. 1 & 2. Sed haec conciliari possunt, si dicamus, canones legitimos esse solum quinquaginta priores; reliquos non esse legitimos, quamuis a Graecis recipiantur. Sic enim Urbanus II apud Gratianum dist. 32 can. praeter, § sciendum, dicit, canones Apostolorum ex toto a Graecis, ex parte a Latinis recipi: & Humbertus Cardinalis clarius idem dicit, cuius testimonium sub nomine Leonis IX ita refert Gratianus dist. 16 can. Clementis: »Apostolorum«, inquit, »Hincmarus quoque, ut testatur Franciscus Turrianus lib. 1 pro epistolis Decretalibus cap. 15 scribit, canones Apostolorum ab Ecclesia nobis traditos esse solum quinquaginta; & ante hos omnes Dionysius Exiguus quinquaginta solum canones Apostolorum in sua collectione posuit.

At contra Gelasius papa in concilio Romano, unde extat caput

»sancta Romana«, dist. 15 expresse dicit, liber canonum apostolorum apocryphus, & hoc idem confirmatur distinctione 16 can. 1 & 2.

Sed haec conciliari possunt, si dicamus, canones legitimos esse solum quinquaginta priores, reliquos non esse legitimos, quamuis a Graecis recipiantur. Sic enim Urbanus II apud Gratianum dist. 32 can. praeter, § sciendum, dicit, canones Apostolorum ex toto a Graecis, ex parte a Latinis recipi: & Humbertus Cardinalis clarius idem dicit, cuius testimonium sub nomine Leonis IX ita refert Gratianus dist. 16 can. »Clementis«:

»Apostolorum«, inquit,

»canones numerant patres inter apocrypha, exceptis capitulis quinquaginta, quae decreuerunt orthodoxae fidei tractatores adiungenda«.

Hincmarus quoque, ut testatur Franciscus Turrianus libro 1 pro epistolis Decretalibus cap. 15 scribit, canones apostolorum ab ecclesia nobis traditos esse solum quinquaginta & ante hos omnes Dionysius Exiguus quinquaginta solum canones apostolorum in sua collectione posuit.

Revision as of 12:45, 14 June 2020

This page has not been proofread

De scriptoribus ecclesiasticis

p. 32

de causa in errorius versari circa cultum Sabbati & diei Dominicae; & circa ministrum sacramenti baptismi, & aliis quibusdam dogmatibus, nam libro 7 cap. 24 iubent seruari diem Sabbati & Dominicae, & libro 5 constititutionum cap. 10 prohibetur absolute, ne laici baptizent, & libro 6 cap. 15 iubent rebaptizari eos, qui baptizantur ab haereticis, ea de causa, quia haeretici non sunt sacerdotes.
Ac ne forte obiiceretur quod Philippus diaconus baptizabat, ut dicitur Act. 8[1] in iisdem constitutionibus lib. 6 cap. 7 dicitur, Philippum, qui baptizauit Simonem magum, fuisse apostolum. Quod manifeste falsum est.
Habentur in iisdem constitutionibus alia non pauca, quae abhorrere videntur a veritate, ut quod libro 3 cap. 2, quartas nuptias appellent manifestam fornicationem, libro 5 cap. 6 distinguant Mariam Magdalenam a Maria sorore Lazari, libro 8 c. 14, Iacobum fratrem Domini non velint esse apostolum ex duodecim, & libro eodem cap. 26, 27 & 28, velint imponi manum subdiacono & lectori & ipsi etiam diaconissae, dum ordinantur, & libro eodem cap. 32 dicant, exorcistas non ordinari, & cap. 38 dicant ancillam soli domino obsequentem recipi, si cum aliis intemperans fuerit, reiici.
De canonibus apostolorum a Clemente scriptis maior est difficultas, nam ab una parte Tertullianus in libro aduersus Praxeam scribit, canones apostolorum esse nobis per manus traditos. Sanctus quoque Athanasius in Synopsi eos numerat inter agiographa. Synodus Trullana c. 2 recipit canones apostolorum octoginta quinque. Denique S. Ioannes Damascenus libro 4 de fide orthodoxa cap. 18 videtur eos ponere inter sacras scripturas.
At contra Gelasius papa in concilio Romano, unde extat caput »sancta Romana«, dist. 15 expresse dicit, liber canonum apostolorum apocryphus, & hoc idem confirmatur distinctione 16 can. 1 & 2. Sed haec conciliari possunt, si dicamus, canones legitimos esse solum quinquaginta priores, reliquos non esse legitimos, quamuis a Graecis recipiantur. Sic enim Urbanus II apud Gratianum dist. 32 can. praeter, § sciendum, dicit, canones Apostolorum ex toto a Graecis, ex parte a Latinis recipi: & Humbertus Cardinalis clarius idem dicit, cuius testimonium sub nomine Leonis IX ita refert Gratianus dist. 16 can. »Clementis«: »Apostolorum«, inquit, »canones numerant patres inter apocrypha, exceptis capitulis quinquaginta, quae decreuerunt orthodoxae fidei tractatores adiungenda«. Hincmarus quoque, ut testatur Franciscus Turrianus libro 1 pro epistolis Decretalibus cap. 15 scribit, canones apostolorum ab ecclesia nobis traditos esse solum quinquaginta & ante hos omnes Dionysius Exiguus quinquaginta solum canones apostolorum in sua collectione posuit.

1. Cf. Act 8,38.