Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/159"
Header (noinclude): | Header (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | <references/> {{TurnPage}} | ||

+ | Ab anno Domini 600 ad 700

+ | p. 141 | ||

Revision as of 23:19, 1 June 2020
Ab anno Domini 600 ad 700
p. 141
De S. Marcellino – 717
Sanctus Marcellinus presbyter vir apostolicus socius fuit S. Suiberti, primi Verdensis episcopi, qui obiit anno Dom. 717. Sed ipse B. Marcellinus diutius molto vixit & scripsit vitam S. Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii, atque ad relationem factam ex hoc libro S. Marcellini, S. Suibertus canonizatus fuit postea a Leone III. Pontifice anno 804.
De S. Germano Constantinopolitano – 720
Sanctus Germanus episcopus Constantinopolitanus vixit temporibus Gregorii II papae & Leonis Isaurici Imper. haeretici. Multa propter sacras imagines & fecit egregie & pertulit fortiter; tandem nonagenarius in exilio mortuus est, anno Domini 730. Scripsit multa. Extat nunc theoria rerum sacrarum in bibliotheca S. patrum tomo 6 edit. 2. Extant etiam epistolae tres Graece & Latine eiusdem S. Germani in concilio secundo Nicaeno, art. 4 quarum tertia valde prolixa est; quibus epistolis praeponitur epistola Gregorii Papae II ad Germanum. Extat apud Henricum Canisium tomo 3 antiquae lectionis fragmentum Graeco Latinum Orationis eiusdem de haeresibus.
De Venerabili Beda
Venerabilis Beda presbyter Anglus floruit eodem tempore; anno siguidem Dom. 731 in viuis erat, ut ipse testatur in fine quinti libri historiae Anglicanae. Scripsit plurima quae octo tomis continentur.
Primus tomus:
Continet ea quae ad Grammaticam, Arithmeticam, Geometriam, Astronomiam, Musicam & similes artes pertinent.
Secundus tomus:
Continet librum de natura rerum.
De temporum ratione.
De sex aetatibus mundi.
De temporibus ad intelligendam supputationem.
Temporum sacrae scripturae.
Sententias ex Cicerone & Aristotele.
De Prouerbiis.
De substantiis elementorum.
Philosophiae libros quatuor.