Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/40"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 11:51, 6 May 2020
aut Indicam à Mexico, Mexicanam dictam asserimus. Notandus hic error quidam, in quem cum plurimi ex non infimis Authoribus inciderint, eum nequaquam dissimulandum censuimus, est autem iste, quod , et κόφθος passim imperitè confundant; cum tamen tantum absit ut ea nomina idem sint, ut etiam toto caelo diversa reperiantur. de Copto paulò ante dictum est, de quo et in sequentibus fusius dicemus. κόφθος vero nihil aliud est, quam à Mahumetanis confictum vocabulum, quo Christianos Aegyptios, seu Monachos aliosque; religiosae vitae sectatores Cophthos, quasi dicas incisos, per contemptum appellare solent, quae diligenter notanda sunt. nec enim κόφθος apud priscos Authores unquã me legisse memini. Sed nos his notatis, eo unde digressi sumus revertamur. Porrò alij qui vocem Coptos. à primo Rege Aegypto, quem vernacula lingua Chibth appellant, derivare conantur, non minus quam priores decipiuntur; Cum illud vocabulum Chibth, quo in vulgari Arabico Idiomate Aegyptum significant, aliam derivationem nesciat, quam eam, quam à Graecis, Romanis, alijsque; exteris gentibus hausit. Nam Aegyptij, cum regnum suum magno hominum commercio frequentatum viderent, eamque; Aegyptum passim nuncupari animadverterent consimili nomine