Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/232"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/232 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/232: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
ob difficultatem hieroglyphicis; alii Cabalicis symbolis annumerarent: alii denique alia, ut in huiusmodi rebus arduis et adstrusis fieri solet, de ea comminiscerentur.<br>
 +
Hanc itaque scripturam omnium Orientalium opinione inexplicabilem, cum mihi ita D.O.M. disponente primo oblatam penitus inspexissem, mox animum subiit scriptura illa Apuleiana de adytis prolata, ignorabilibus literis, partim, capreolatim condensis apicibus praenotata; quibus tamen tantum abest, ut animo conciderim, aut de ea penetranda animum desponderim; ut nil potius habuerim antiquius, animum meum insolito quodam veritatis cognoscendae invadente desiderio, quam in maximis mysteriis, quae nescio, quo instinctu ei sebesse cognoscebam, intelligendis indagandisque, omem industriam, viresque ingenii experiri. Divino itaque prius implorato auxilio, mox trium linguarum, Hebraicae, Samaritanae, et Syriacae, ad quas dictae scripturae <sic>caeteroquin</sic> intricatissime omniumque opinione inexplicabilis, sensus uti opinione citius, ita quoque labore non adeo magno et singulari, (Deo Patri luminum sit honor) clarus, omnibusque solutus

Revision as of 15:22, 22 November 2018

This page has been proofread


ob difficultatem hieroglyphicis; alii Cabalicis symbolis annumerarent: alii denique alia, ut in huiusmodi rebus arduis et adstrusis fieri solet, de ea comminiscerentur.
Hanc itaque scripturam omnium Orientalium opinione inexplicabilem, cum mihi ita D.O.M. disponente primo oblatam penitus inspexissem, mox animum subiit scriptura illa Apuleiana de adytis prolata, ignorabilibus literis, partim, capreolatim condensis apicibus praenotata; quibus tamen tantum abest, ut animo conciderim, aut de ea penetranda animum desponderim; ut nil potius habuerim antiquius, animum meum insolito quodam veritatis cognoscendae invadente desiderio, quam in maximis mysteriis, quae nescio, quo instinctu ei sebesse cognoscebam, intelligendis indagandisque, omem industriam, viresque ingenii experiri. Divino itaque prius implorato auxilio, mox trium linguarum, Hebraicae, Samaritanae, et Syriacae, ad quas dictae scripturae caeteroquin intricatissime omniumque opinione inexplicabilis, sensus uti opinione citius, ita quoque labore non adeo magno et singulari, (Deo Patri luminum sit honor) clarus, omnibusque solutus