Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/233

From GATE
This page has not been proofread


nodis tandem emersit. Unde si quis a me quaesierit, quomodo tam cito rem adeo difficilem invenire potuerim, illi aliud no respondeo, nisi illud Iacobi Isaacidis, quia voluntas Dei fuit ut cito occurreret quod volebam. Verum antequam inuentam veritatem pandamus, memoratam scripturam prius cum exemplari, doctissimi viri Ioannis Baptistae Doni, qui eam ab Anglo quodam acceperat collatam (quam quidem nostro fimillimam reperimus) ea fide qua eam citatus P.Thomas, aliique ex rupe Sinaica decerpserunt, una cum authentica facti relatione, prius hic ob oculos ponere visum est. Ut ea, qua in rebus incognitis et difficilibus decet, ingenuitate procedamus. Scripturae typus sequitur.