Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/228"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/228 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/228: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | experientur. Atque hi sunt libri Copti qui ad notitiam meam pervenerunt.<br> | |
+ | Obtulit non ita pridem, ex familiaribus quidam, inscriptiones varias, inter Coptos seu Aegyptiacos Codices, ut ipse, aiebat, repertas, eo charactere, quem Salomonis perperam quidam appellant, exaratos. Has inscriptiones, cum analyticae artis subsidio, labore non adeo magno enodassem, deprehendi, tum dictarum inscriptionum sensum, tum alienam in multis ab Arabum scribendi ratione phrasin, nescio cuius imposturae speciem habere; unde induci nulla ratione potui, ut hosce Salomonis characteres Coptitis unquam usitatus fuisse crederem; accedebat, quod nulla horum, nec in Coptitarum monumentis, nec apud alios sinceros Authores eorum sub hoc nomine reperirentur vestigia; quare, ne hoc Eridis pomum tangendo cuiquam praeiudicio forem, earum explicationes consulto omittendas existimavi. Scio multos passim huius farinae characteres inscriptionesque Salomonis nomine circumferri, quibus tamen multum fidei habere nolim, cum nescio quid suppositii partus oleant, veriusque e maleferiatorum hominum, quam Salomonis officina deprompti videantur. Quia vero iudicium meum circa id genus characteres, quidam desiderant; dico huiusmodi characterem nequaquam Salomonis esse, cum pure Arabicus |
Revision as of 15:15, 22 November 2018
experientur. Atque hi sunt libri Copti qui ad notitiam meam pervenerunt.
Obtulit non ita pridem, ex familiaribus quidam, inscriptiones varias, inter Coptos seu Aegyptiacos Codices, ut ipse, aiebat, repertas, eo charactere, quem Salomonis perperam quidam appellant, exaratos. Has inscriptiones, cum analyticae artis subsidio, labore non adeo magno enodassem, deprehendi, tum dictarum inscriptionum sensum, tum alienam in multis ab Arabum scribendi ratione phrasin, nescio cuius imposturae speciem habere; unde induci nulla ratione potui, ut hosce Salomonis characteres Coptitis unquam usitatus fuisse crederem; accedebat, quod nulla horum, nec in Coptitarum monumentis, nec apud alios sinceros Authores eorum sub hoc nomine reperirentur vestigia; quare, ne hoc Eridis pomum tangendo cuiquam praeiudicio forem, earum explicationes consulto omittendas existimavi. Scio multos passim huius farinae characteres inscriptionesque Salomonis nomine circumferri, quibus tamen multum fidei habere nolim, cum nescio quid suppositii partus oleant, veriusque e maleferiatorum hominum, quam Salomonis officina deprompti videantur. Quia vero iudicium meum circa id genus characteres, quidam desiderant; dico huiusmodi characterem nequaquam Salomonis esse, cum pure Arabicus