Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/132"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/132 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/132: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
ViscontiPaci (talk | contribs) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <gap/> ''Melek alrassuli Aethiopice <gap/> Negus | + | <gap/> ''Melek alrassuli Aethiopice <gap/> Negus Chauvariavi dicitur. Magnum et latum ipsorum Aethiopum in Asia Imperium fuisse indicio sunt Cruces Aethiopicae; quae in Iapan, Sina, et alibi visuntur; quin et Templum Thomae Apostoli in Regione Maabar situm, nil nisi Aethiopicum habet, Cruces, structuram, et multa alia, et quod mireris nomen''. hucusque Scaliger. E quo discursu, bene quidem colligitur, ex Aethiopia in Indiam, Chinam, et caeteras Asiae Regiones Colonias quasdam, quae fidem Christianam illis in locis propagarent, traductas, quod et nos modo nitimur ostendere; At quod Presbyterum Ioannem origine Afrum, aut ex Asia pulsum in Aethiopia Rerum potitum postmodum resedisse, dicat; omnino confictum est, et omni fundamento, ut postea videbimus, caret. Diversos enim fuisse Imperatores Africanum, et Asiaticum, magna meliorum Auctorum pars mecum consentit. Atque Asiatici quidem Imperium multos annos floruit, donec ad Dauidem quendam peruetum, qui ut Paulus Marcus Venetus tradit, a quodam duce Cinge dicto ( qui in Imperatorem electus a Scythis, proPresbytero Uncam caepit appellari ) praelio cum ingente rei Christianae detrimento victus, et Imperi gloriae, et Presbyteri Ioannis nomini finem imposuit. Quo tamen errore Presbyteri Ioannis nomen Abassino Imperatori datum sit, rem |
Revision as of 12:01, 29 March 2018
Melek alrassuli Aethiopice Negus Chauvariavi dicitur. Magnum et latum ipsorum Aethiopum in Asia Imperium fuisse indicio sunt Cruces Aethiopicae; quae in Iapan, Sina, et alibi visuntur; quin et Templum Thomae Apostoli in Regione Maabar situm, nil nisi Aethiopicum habet, Cruces, structuram, et multa alia, et quod mireris nomen. hucusque Scaliger. E quo discursu, bene quidem colligitur, ex Aethiopia in Indiam, Chinam, et caeteras Asiae Regiones Colonias quasdam, quae fidem Christianam illis in locis propagarent, traductas, quod et nos modo nitimur ostendere; At quod Presbyterum Ioannem origine Afrum, aut ex Asia pulsum in Aethiopia Rerum potitum postmodum resedisse, dicat; omnino confictum est, et omni fundamento, ut postea videbimus, caret. Diversos enim fuisse Imperatores Africanum, et Asiaticum, magna meliorum Auctorum pars mecum consentit. Atque Asiatici quidem Imperium multos annos floruit, donec ad Dauidem quendam peruetum, qui ut Paulus Marcus Venetus tradit, a quodam duce Cinge dicto ( qui in Imperatorem electus a Scythis, proPresbytero Uncam caepit appellari ) praelio cum ingente rei Christianae detrimento victus, et Imperi gloriae, et Presbyteri Ioannis nomini finem imposuit. Quo tamen errore Presbyteri Ioannis nomen Abassino Imperatori datum sit, rem