Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/252"
Visconti07 (talk | contribs) |
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/252 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/252: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
(No difference)
|
Revision as of 10:13, 21 March 2018
cuiusmodi minutum illum characterem, quem mumiis, Canopis, Isiacis statuis, ac hieroglyphicis schematismis in Bembina tabula appictum videmus, fuisse, alibi demonstrabimus, quem et ego ob dictas rationes aliter vocare non soleo, nisi characterem hieroglyphicum currentem, non enim ab hieroglyphicis differre videtur, nisi, quod ille proprius essetἱερογραμματέων, quorum officium erat, ea quae ob artis defectum pingere nequirent, minutiori charactere et ad scribendum aptiori exprimere; hic veroἱερογλύφω, quorum erat sacra symbulorum schemata maiora saxis et lapidibus iuxta artis scultoriae regulas incidere. Non desunt tamen, qui hanc scripturam Sacerdotalem ex mysticis certi cuiusdam alphabeti figuris conflatam asserant, cuiusmodi in appendice diversarum linguarum introductionis suae in linguis Orientalibus Ambrosius Theseus adducit, verùm cùm nulla inter hieroglyphicorum monumenta huius alphabeti vestigia reperiam, meritó caeteris id suppositiis annumerandum censeo. Etsi, eos praeter communes literas, quarum apices mysteriis non omninò carebant, aliud mysticum quoddam alphabetum quoque habuisse certum sit, et in Oedipo abundè demonstretur. Ultimam autem scripturae speciae, id est sacram, quae insculpitur scripturam, cuius una quidem est per prima elementa