Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/148"
Visconti04 (talk | contribs) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | Cairano subdebat; in Indiam | + | Cairano subdebat; in Indiam primo, atque hinc in Chinam caeterasque Asiae Regiones, colonias factas nullo non tempore traduxisse. Nam cum Aegyptus optimos quosque, et commodissimos maris Erythraei portus obtinuerit, ex Erythraeo vero mari in Aethiopiam, Pefidem ac reliquam denique Indiam non incomodus traiectus fuerit, frequentissimam nullo non tempore ultro citroque fuisse commeationem, praeter alias, celeberrima quoque illa Salomonis ex Asiongaber maris Rubri portu in Regionem Ophir facta maritima expeditio satis declarat. Verum quid Ophir hoc loco proprie sit, inter Interpretes admodum controversum reperio; scio quosdam Ophir pro ipso auro obrizo accipere, verum horum opinio iam dudum explosa est; Alios vero per Ophir eam Regionem Americae designare, quam Peru vulgo dicunt; quae cum duplex sit Borea et Astrina, eas numero duali Paruaim dictas ex illo colligunt <gap/>. et aurum illud aurum Paruaim. Ita Arias Montanus. Verum cum non videam quomodo dicta classis in Antipodum Palestinae prorsus et e diametro oppositum, disiunctum, ignotumque mortalibus Orbem, absque magnete, cuius tunc temporis usum ignorabant, aliisque subsidiis, quibus freti nostri Archinautae eum Orbem detexerunt, destituti, secure, et tam exiguo tempore pervenire potuerint |
Revision as of 19:01, 18 February 2018
Cairano subdebat; in Indiam primo, atque hinc in Chinam caeterasque Asiae Regiones, colonias factas nullo non tempore traduxisse. Nam cum Aegyptus optimos quosque, et commodissimos maris Erythraei portus obtinuerit, ex Erythraeo vero mari in Aethiopiam, Pefidem ac reliquam denique Indiam non incomodus traiectus fuerit, frequentissimam nullo non tempore ultro citroque fuisse commeationem, praeter alias, celeberrima quoque illa Salomonis ex Asiongaber maris Rubri portu in Regionem Ophir facta maritima expeditio satis declarat. Verum quid Ophir hoc loco proprie sit, inter Interpretes admodum controversum reperio; scio quosdam Ophir pro ipso auro obrizo accipere, verum horum opinio iam dudum explosa est; Alios vero per Ophir eam Regionem Americae designare, quam Peru vulgo dicunt; quae cum duplex sit Borea et Astrina, eas numero duali Paruaim dictas ex illo colligunt . et aurum illud aurum Paruaim. Ita Arias Montanus. Verum cum non videam quomodo dicta classis in Antipodum Palestinae prorsus et e diametro oppositum, disiunctum, ignotumque mortalibus Orbem, absque magnete, cuius tunc temporis usum ignorabant, aliisque subsidiis, quibus freti nostri Archinautae eum Orbem detexerunt, destituti, secure, et tam exiguo tempore pervenire potuerint