Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/358"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 10:19, 23 June 2026

This page has been proofread



f. 171v



sic distinxissem, ego sensi quasi responsum in me ipsum[1] dicens: deponi de cruce. Tu quidem optasti deponi de cruce, ante quam sis mortuus, Christus autem ipse in cruce sua mortuus est, quare igitur et tu non incipis[2] mori in hac tua cruce[3], sed tu velles tantum[4] corripi, et emendari ut in eadem vita posses[5] renovari. Vivificatio enim spiritus tui, quantum ad consolationes accidentarias[6], quas tu solum adhuc concipis[7], et sentis[8] fuit in laetitia, quae[9] accipiebas ex eo, quod est sentire[10] te devotum ad Deum, in te non ita male inclinatum iuxta veteris Adae conditiones, et dum videres aliquem fructum manuum tuarum, de quo posses edere tu, et videntes opera tua bona. mori vitae. Nunc iam opta mori huic tuae vitae, quia nimium inconstans atque mutabilis est tu[11] autem bene mori non poteris nisi per mortem crucis huic vitae contrariam, quae est in his tribus sequentibus, primo, ut ex animo in hoc obdormias quod nullam

_______________

  1. ipsum] ipso MF
  2. incipis] incipies et add. velle MF. Present to future. With the addition, it becomes something like "you will not begin to wish...".
  3. hac tua cruce] ipsa tua hac cruceMF
  4. tantum] solum MF
  5. posses] possis MF. Imperfect to present subjunctive.
  6. Here, accidentarias is not a Latin word. Probably a Spanishization combining the Latin accidentia with the Spanish accidentar. MF
  7. concipis] percipis MF. Another instance where percipio replaces concipio.
  8. sentis] add. illa, inquam, vivificatio tua MF. Just restates the subject.
  9. quae] quam MF
  10. est sentire] sentires MF
  11. tu] Ei MF