Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/269"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 10:16, 11 June 2026

This page has been proofread



f. 127r



fundo [profundo] meae confusionis propriae, ac debilitatis, et infirmitatis ad illam distinctissimam vitam plenam omnis fortitudinis, et omnis soliditatis. Novit Dominus quantitatem, et qualitatem mei proprii esse, et mei posse. Novit etiam deformationes meas proprias, et maculas, caeteraque omnia mala, et vilissima accidentia. Sed Beata Virgo Maria Mater nostra, et advocata tota pulchra, et tota sine macula, et quantum ad materiam, et quantum ad omnes formas. Haec inquam Domina nostra potens est apud Filium, et Patrem, et Spiritum Sanctum, ut suis precibus mihi impetrare possit gratiam, qua et materia subiecti mei reformetur, et ut etiam depingatur informeturque Sanctis accidentibus[1]. Quicquid autem[2] fuerit, id profluet ex potentia Patris, Administrabit[3]administrabitur per sapientiam Filii, et do=[4]

_______________

  1. accidentibu] add.fiat, fiat! MF
  2. autem] add. tandem MF
  3. administrabit] administrabitur MF
  4. donabit] donabitur MF