Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/412"
| Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
| Line 26: | Line 26: | ||
et | et | ||
sequatur<ref group="text-notes">sequatur] loquatur <i>MF</i></ref> | sequatur<ref group="text-notes">sequatur] loquatur <i>MF</i></ref> | ||
| − | quidquid volet | + | quidquid volet |
<br> | <br> | ||
_______________ | _______________ | ||
Latest revision as of 10:52, 31 March 2025
f. 198v
oculi considerarentur, pax maior inveniretur; et si
talia[1]
sic reperta promoverentur, maior fructus fieret
etc.[2]
In festo Sancti Albani Martyris, quod solemne est Maguntiae die
xxi Iunii, ego celebravi missam in summo altari ecclesiae Sancti Albani, super quo expositae erant variae reliquiae Sanctorum corporum
ultra caput[a]
capsulam corporis eiusdem Beatissimi Martyris.
Inibi ego recepi multam
consolationem[3],
considerando tam longas peregrinationes huius Martyris et quod ipse venisset tempore Arianorum ut moreretur pro Maguntinis.
In hoc ego animabar, et spem bonam
accepi[4]
ad fructum faciendum in tempore istarum
haeresum luteranorum[5]
etc.[6]
quae hanc Germaniam totam prope everterunt, quae hereses nihil aliud sunt, quam recessus ab Ecclesia Cattolica, ut unusquisque
contra[7]
disciplinam Matris suae positus faciat impune, et
ccredat[b],
et
sequatur[8]
quidquid volet
_______________
- ↑ ultra] sequitur caput, sed eras.
- ↑ credat] cedat ante correctionem
_______________