Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/400"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
  
  
{{Left sidenote|pertin[en]tes ad tres Personas divinas.}}ires meae et omne  
+
{{Left sidenote|pertin[en]tes ad tres Personas divinas.}}vires meae et omne  
 
esse<ref group="text-notes">esse] posse <i>MF</i></ref>  
 
esse<ref group="text-notes">esse] posse <i>MF</i></ref>  
 
meum per patrem roboretur, et  
 
meum per patrem roboretur, et  

Latest revision as of 10:34, 31 March 2025

This page has not been proofread



f. 192v



pertin[en]tes ad tres Personas divinas. vires meae et omne esse[1] meum per patrem roboretur, et lumen omne[2], ac[3] claritas, et ordo, et compositio, et ars per Filium dirigeretur[4] expulsis omnibus contrariis et ut omnes effectus[5], desideria, appetitus, inclinationes, ac formae accidentales purificarentur per Spiritum Sanctum expulsis cunctis malis impressionibus carnis, et spiritus. Dum considerarem, et satis bene apprehenderem per fidem quod[6] Deus pater, et Filius, et Spiritus Sanctus est undequaque extra omnia, intra[7] omnia[8], infra et super[9] omnia, et in omnibus nobis. Ego sensi bonam devotionem petendo gratiam ut ipse dignaretur mihi dare gratiam quaerendi illam[10] omnibus modis, et inveniendi. Hic notabam et sensi quomodo Deus dicitur omnipotens id est tantus, ut omnia possit facere esse quaecumque per se esse possunt vel in alio ullo modo possibili corporali, aut spirituali. Et ut generalicus[11] dicatur

_______________

  1. esse] posse MF
  2. lumen omne] omne lumen MF
  3. ac] et MF
  4. dirigeretur] dirigerentur MF
  5. effectus] affectus MF
  6. quod] quomodo MF
  7. intra] et infra MF
  8. omnia] add. id est MF
  9. super] per MF
  10. illam] illum MF
  11. generalicus] generalius MF [p. 647]