Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/98"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 10: Line 10:
 
infinitae malitiae peccatis irremissibiliter offenderat,<lb/>
 
infinitae malitiae peccatis irremissibiliter offenderat,<lb/>
 
ideo ad praestandam satisfactionem, omnia peccata<lb/>
 
ideo ad praestandam satisfactionem, omnia peccata<lb/>
in suam Divinam personam <unclear>humanam</unclear>, ut copiosior esset Redemptio,<lb/>
+
in suam Divinam personam <unclear>humanatam</unclear>, ut copiosior esset Redemptio,<lb/>
 
admitti voluit: Hinc calamitosam vitam, et omnibus<lb/>
 
admitti voluit: Hinc calamitosam vitam, et omnibus<lb/>
 
aerumnis necessitatibusque, excepto peccato, subiectam,<lb/>
 
aerumnis necessitatibusque, excepto peccato, subiectam,<lb/>

Revision as of 11:17, 19 June 2024

This page has been proofread


solem suum supra bonos aeque ac malos oriri facit,
omnibus bonis replet; ipse vero, ut pro excessu peccatorum
ab hominibus commissorum satisfactione iam desperata
salute ne opus, quod ad aeternae gloriae finem condiderat,
periret, egenam in terra vitam, et pauperrimam sustinere
voluit; Nam ut ipse in Sacro Evangelio suo dixit: Vulpes
foveas suas habent, et volucres coeli nidos, filius autem
hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Quoniam vero
Mundus aeternum Patrem flagitiis suis horrendis, et abominandis
infinitae malitiae peccatis irremissibiliter offenderat,
ideo ad praestandam satisfactionem, omnia peccata
in suam Divinam personam humanatam, ut copiosior esset Redemptio,
admitti voluit: Hinc calamitosam vitam, et omnibus
aerumnis necessitatibusque, excepto peccato, subiectam,
invidiam, calumnias, et persecutiones inauditas amplexus;
, reus, rebellis Deo, et hominibus; Cum
Satana Beelzebub commercium habens; fur, latro, conviviorum
amator; ambitionis vitio in transversum
actus; hypocrita, Regni affectator haberi voluit; et
tandem Iudaeorum continuis insidiis tanquam Legis
Mosaicae contemptor, et Caesari rebellis, Latronum maximus,
Barabae postpositus, ad iudicium adscitus, inauditis
contumeliis, blasphemiis, alapis, sputis, falsis
testimoniis, imo et pseudoprophetae crimine, scurrilibus
adorationibus dishonoratus; et ne quicquam deesset
opprobriorum tanquam stultus, et mente captus, qui
aeterna erat Dei Sapientia, ridiculis vestibus indutus,
deinde tanquam Rex ridiculus spinis coronatus,
tandem ad crucem ferendam condemnatus. O inauditam
crudelitatem! quis enim unquam audivit, supplicio deputatum
propter scelus quantumvis magnum adiudicatum,