Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/29"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 25: | Line 25: | ||
Deus enim, qui fecit Angelos suos spiritus et ministros eius ignem urentem; conspicatus Angelorum<lb/> | Deus enim, qui fecit Angelos suos spiritus et ministros eius ignem urentem; conspicatus Angelorum<lb/> | ||
Myriadas incessabili voce clamantes; Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et prospiciens Coelum, pulchritudinem,<lb/> | Myriadas incessabili voce clamantes; Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et prospiciens Coelum, pulchritudinem,<lb/> | ||
− | et magnitudinem Urbis illius | + | et magnitudinem Urbis illius, et plateas auro mundo et palatia coruscantibus gemmis<lb/> |
− | + | constructa, lucidissimas sebes, innumerabile mansiones Coelesti artificio elaboratas. Regnum<lb/> | |
− | illud insuperabile, et magnificentia | + | illud insuperabile, et magnificentia plenum; Civitatem illam sublimem, quam gloria, et superbae<lb/> |
− | illustrant. Vidensque non esse ibi habitatorem quietis, et nullum hominum (quorum gratia<lb/> | + | opes illustrant. Vidensque non esse ibi habitatorem quietis, et nullum hominum (quorum gratia<lb/> |
− | tantum | + | tantum opus summi opificis manu constructum fuerat) ad ea loca per tot saecula accedere<lb/> |
− | potuisse, astareque ante Paradisum | + | potuisse, astareque ante Paradisum voluptatis Cherubim flammeum gladium, atque versatilem<lb/> |
− | + | gerentem ad custodiendam viam vitae, nequis ingrederetur ad illum. Vidensque frustrari<lb/> | |
− | nulli hominum | + | divinum opus, et magnificentissima Dei opificia et tot divitias tanta ibi largitate congestas,<lb/> |
− | Et deinde oculos in terrarum orbem ex | + | nulli hominum usui inservine, nullius cor laetificare, nullius mentem beatam facere<lb/> |
− | + | Et deinde oculos in terrarum orbem ex alto convertens, ac prospiciens omnen carnem corrupisse<lb/> | |
− | terram corruptam, et repletam iniquitate, finis quidem universae | + | viam suam, nec tamen esse aliquem, qui faceret bonum, malitiamaque inhabitantium esse completam;<lb/> |
− | + | terram corruptam, et repletam iniquitate, finis quidem universae carnis venit ante cum, Deo recordatus<lb/> | |
− | + | foederus sui, quod fecit cum Noe, et filiis eius, et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat,<lb/> | |
− | in | + | dixit Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; sentus enim, et cogitatio humani cordis<lb/> |
+ | in malum prona sunt ab adolescentia sua. Non igitur percutiam ultra omnem ammam viventem, |
Revision as of 09:34, 8 June 2024
Cap.
Cosmiel. Deus emporum, et saeculorum inspector, praeclara signa, et magnifica prodigia, et facta
omni ad miratione maiora praelucendo mortalium tenebris, et caligines eorum dispergere volens,
ante apparitionem, et adventum summi luminis praemisit apud Romanos apud Persas, Arabes, et
apud Iudaeos, ubi erat notus, et magnum nomen eius ibi mirabiliter illuminavit a montibus
aeternis. De Coelo autem auditum fuit, et commovit terram, ut salvos faceret mansuetos terrae
anticipaverunt lumina ipsius oculos eorum, ut praepararetur veritas eius in eis Confessi sunt
Coeli, et terra mirabilia eius, ut veritas, quae est in itu eius, esset in Ecclesia multorum, et
qui notus tantum in Iudaea erat, impleret fulgore suo orbem terrae, et plenitudinem eius, et
ab occidente, ab oriente, et a desertis montibus ab aquilone, et mari palam fieret redemptio
eius, quae a saeculo est.
Et cum reliquum esset, ut post auroram inciperet dies, et opus suum adimpleret Deus, notumque
faceret illud in medio annorum, ut scilicet Rex magnus progrederetur ab Austro, et sanctas de
monte Pharan, et operiret Coelo gloria eius et splendor eius ut lux esset et ante faciem eius fugeret
Mors; et Diabolus egrederetur ante pedes eius staret, et metiretur terram, et subiiceret eam, et
dissolueret populos, contereret Reges fortes, incurvaret colles mundi ab itineribus aeternitatis eius,
in fremituque conculcaret terram, et in furore suo obstupefaceret gentes, et percuteret impium
spiritu labiorum suorum, et deponeret potentes de sede, mente cordis sui, et esurientes impleret
bonis, erigeret mansuetos in salutem, et humiles spiritu salvios faceret, pauperes cum Principibus
collocaret, et credentibus daret regna Coelorum, et egrederetur tandem in salutem populo
suo, statuit mittere in terram, quem missurus erat, ouius gratia tot orracula, tot prophetiae,
tot signa, tot prodigia praecesserant. Quod mirabiliter fassum est.
Deus enim, qui fecit Angelos suos spiritus et ministros eius ignem urentem; conspicatus Angelorum
Myriadas incessabili voce clamantes; Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et prospiciens Coelum, pulchritudinem,
et magnitudinem Urbis illius, et plateas auro mundo et palatia coruscantibus gemmis
constructa, lucidissimas sebes, innumerabile mansiones Coelesti artificio elaboratas. Regnum
illud insuperabile, et magnificentia plenum; Civitatem illam sublimem, quam gloria, et superbae
opes illustrant. Vidensque non esse ibi habitatorem quietis, et nullum hominum (quorum gratia
tantum opus summi opificis manu constructum fuerat) ad ea loca per tot saecula accedere
potuisse, astareque ante Paradisum voluptatis Cherubim flammeum gladium, atque versatilem
gerentem ad custodiendam viam vitae, nequis ingrederetur ad illum. Vidensque frustrari
divinum opus, et magnificentissima Dei opificia et tot divitias tanta ibi largitate congestas,
nulli hominum usui inservine, nullius cor laetificare, nullius mentem beatam facere
Et deinde oculos in terrarum orbem ex alto convertens, ac prospiciens omnen carnem corrupisse
viam suam, nec tamen esse aliquem, qui faceret bonum, malitiamaque inhabitantium esse completam;
terram corruptam, et repletam iniquitate, finis quidem universae carnis venit ante cum, Deo recordatus
foederus sui, quod fecit cum Noe, et filiis eius, et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat,
dixit Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; sentus enim, et cogitatio humani cordis
in malum prona sunt ab adolescentia sua. Non igitur percutiam ultra omnem ammam viventem,